Religion
In Senerissimae Reginae partum hyemalem.
SErta, puer: (quis nunc flores non praebeat hortus?)
…exe mihi facili pollice serta, puer.
Quid tu nescio quos narras mihi, stulte, Decembres?
Quid mihi cum nivibus? damihi serta, puer.
Nix? & byems? non est nostras quid tale per oras;
Non est: vel si sit, non tamen esse potest.
Ver agitur: quaecunque trucem dat larva Decembrem,
Quid fera cun que fremant frigora, ver agitur.
Nónne vides quali se palmite regia vitis
Prodit, & in sacris quae sedet uvajugis?
Tam laetis quae bruma solet ridere racemis?
Quas hyemis pingit purpura tanta genas?
O Maria! O divûm soboles, genitrixque Deorum!
Siccine nostra tuus tempora ludus erunt?
Siccine tu cum vere tuo nihil horrida brumae
Sydera, nil madidos sola morare notos?
Siccine sub medi… poterunt tua surgere brum…,
Atque suas solùm lilia nosse nives?
Ergò vel invitis nivibus, frendentibus Austris,
Nostra novis poterunt regna tumere rosis?
O bona turbatrix anni, quae limite noto
Tempora sub signis non sinis ire suis
O pia praedatrix hyemis, quae tristia mundi
Murmura tam dulci sub ditione tenes!
Perge precor nostris vim pulchram ferre Calendis:
Perge precor menses sic numerare tuos.
Perge intempestiva ut que importuna videri;
In que uteri titulos sic rape cuncta tui.
Sit nobis sit saepe hyemes sic cernere nostras
Exhaeredatas floribus ire tuis.
Saepe sit has vernas hyemes Maios que Decembres,
Has per te roseas saepe videre nives.
Altera gens varium per sydera computet annum,
At que suos ducant per …aga signa dies.
Nos deceat nimiis tantum permittere nimbis?
Tempora tam tetricas ferre Britanna vices?
Quin nosirum tibi nos omnem donabimus annum:
In partus omnem expende, Maria, tuos.
Sit tuus ille uterus nostri bonus arbiter anni:
Tempus & in titulos transeat omne tuos.
Namquae alia indueret tam dulcia nomina mensis?
Aut qua tam posset candidus ire toga?
Hanc laurum Ianus sibi vertice vellet utro que ,
Hanc sibi vel tota Chloride Majus emet.
Tota suam (vere expulso) respublica florum
Reginam cuperent te, sobolemve tuam.
O bona sors anni, cum cuncti ex ordine menses
Hic mihi Carolides, hic Marianus erit!
Cite this poem
MLA
Crashaw, Richard. “In Senerissimae Reginae partum hyemalem.” Poetry Codex, poetrycodex.com/poem/crashaw/89/.
Chicago
Crashaw, Richard. “In Senerissimae Reginae partum hyemalem.” Poetry Codex. https://poetrycodex.com/poem/crashaw/89/.
Read this poem with the Codex →