Death & Dying
Edmundi Trotii Epitaphium.
Charissimo Filio
Edmundo Trotio
Posuimus Pater & Mater
Frustra superstites.
LEgite Parentes, vanissimus hominum ordo,
Figuli Filiorum, Substructores Hominum,
Fartores Opum, Longi Speratores,
Et nostro, si fas, sapite infortunio.
Fuit Edmundus Trottius.
E quatuor masculae stirpis residuus,
Statura justa, Forma virili, specie eximio,
Medio juventutis Robore simul & Flore,
Aspectu, In cessu, sermone juxta amabilis,
Et siquid ultra Cineri pretium addit.
Honesta Disciplina domi imbutus,
Peregre profectus
Generosis Artibus Animum
Et exercitiis Corpus firmaverat.
Circaeam Insulam, Scopulos Sirenum
Praeternavigavit,
Et in hoc naufragio morum & saeculi
Solus perdiderat nihil, auxit plurimum.
Hinc erga Deum pietate,
Erga nos Amore & Obsequio,
Comitate erga Omnes, & intra se Modestia
Insignis, & quantaevis fortunae capax:
Delitiae Aequalium, Senum Plausus,
Oculi Parentum, (nunc, ah, Lachrymae)
In eo tandem peccavit quòd mortalis.
Et fatali Pustularum morbo aspersus,
Factus est
(Ut verae Laudis Invidiam ficto Convitio levemus)
Proditor Amicorum, Parricida Parentum,
Familiae Spongia:
Et Naturae invertens ordinem
Nostri suique Contemptor,
Mundi Desertor, defecit ad Deum.
Undecimo Augusti; Aerae Christae 1667.
Talis quum fuerit Calo non invidemus.
Cite this poem
MLA
Marvell, Andrew. “Edmundi Trotii Epitaphium.” Poetry Codex, poetrycodex.com/poem/marvell/38/.
Chicago
Marvell, Andrew. “Edmundi Trotii Epitaphium.” Poetry Codex. https://poetrycodex.com/poem/marvell/38/.
Read this poem with the Codex →
More by Andrew Marvell
- The Fair Singer.
- The Garden.
- On the Victory obtained by Blake over the Spaniards, in the Bay of Sanctacruze, in the Island of Teneriff. 1657.
- Farther Instructions to a Painter.
- On the Lord Mayor and Court of Aldermen presenting the King and Duke of York each with a Copy of his Freedom, Anno Dom. 1674. A Ballad.