Religion

Dies irae (Latin)

by Thomas of Celano c. 1200–c. 1265

From The Home Book of Verse, ed. Burton Egbert Stevenson (1918)

Religion

Dies irae, dies illa!
Solvet saeclum in favilla,
Teste David cum Sybilla.

Quantus tremor est futurus,
Quando Judex est venturus,
Cuncta stricte discussurus!

Tuba mirum spargens sonum
Per sepulcra regionum,
Coget omnes ante thronum.

Mors stupebit, et natura,
Quum resurget creatura,
Judicanti responsura.

Liber scriptus proferetur,
In quo totum continetur,
Unde mundus judicetur.

Judex ergo cum sedebit,
Quidquid latet, apparebit:
Nil inultum remanebit.

Quid sum, miser! tunc dicturus,
Quem patronum rogaturus,
Quum vix Justus sit securus?

Rex tremendae majestatis,
Qui salvandos salvas gratis,
Salva me, fons pietatis!

Recordare, Jesu pie,
Quod sum causa tuae viae;
Ne me perdas illa die!

Quaerens me, sedisti lassus,
Redemisti, crucem passus:
Tantus labor non sit cassus!

Juste Judex ultionis,
Donum fac remissionis
Ante diem rationis!

Ingemisco tanquam reus,
Culpa rubet vultus meus;
Supplicanti parce, Deus!

Qui Mariam absolvisti,
Et latronem exaudisti,
Mihi quoque spem dedisti.

Preces meae non sunt dignae,
Sed tu bonus fac benigne,
Ne perenni cremer igne.

Inter oves locum praesta,
Et ab haedis me sequestra,
Statuens in parte dextra.

Confutatis maledictis,
Flammis acribus addictis,
Voca me cum benedictis!

Oro supplex et acclinis,
Cor contritum quasi cinis,
Gere curam mei finis!

Lacrymosa dies illa,
Qua resurget ex favilla
Judicandus homo reus;
Huic ergo parce, Deus!

MLA

Celano, Thomas of. “Dies irae (Latin).” Poetry Codex, poetrycodex.com/poem/thomas-of-celano/8/.

Chicago

Celano, Thomas of. “Dies irae (Latin).” Poetry Codex. https://poetrycodex.com/poem/thomas-of-celano/8/.

Read this poem with the Codex →

More by Thomas of Celano