Religion
In Obitum Theophili Poetae
From Poems & Ballads (Second Series)
O lux Pieridum et laurigeri deliciae dei,
Vox leni Zephyro lenior, ut veris amans novi
Tollit floridulis implicitum primitiis caput,
Ten' ergo abripuit non rediturum, ut redeunt novo
Flores vere novi, te quoque mors irrevocabilem?
Cur vatem neque te Musa parens, te neque Gratiae,
Nec servare sibi te potuit fidum animi Venus?
Quae nunc ipsa magis vel puero te Cinyreio,
Te desiderium et flebilibus lumen amoribus,
Amissum queritur, sanguineis fusa comam genis.
Tantis tu lacrymis digne, comes dulcis Apollini,
Carum nomen eris dis superis atque sodalibus
Nobis, quis eadem quae tibi vivo patuit via
Non aequis patet, at te sequimur passibus haud tuis,
At maesto cinerem carmine non illacrymabilem
Tristesque exuvias floribus ac fletibus integris
Una contegimus, nec cithara nec sine tibia,
Votoque unanimae vocis Ave dicimus et Vale.
Cite this poem
MLA
Swinburne, Algernon Charles. “In Obitum Theophili Poetae.” Poetry Codex, poetrycodex.com/poem/swinburne/476/.
Chicago
Swinburne, Algernon Charles. “In Obitum Theophili Poetae.” Poetry Codex. https://poetrycodex.com/poem/swinburne/476/.
Read this poem with the Codex →